Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 7.3.1 Cic. Fam. 7.3.2 (English) >>Cic. Fam. 7.3.4

7.3.1

persaepe mihi cogitanti de communibus miseriis, in quibus tot annos versamur et, ut video, versabimur, solet in mentem venire illius temporis, quo proxime fuimus una; quin etiam ipsum diem memoria teneo; nam a. d. iiii Id. Mai. Lentulo et Marcello coss., cum in Pompeianum vesperi venissem, tu mihi sollicito animo praesto fuisti. sollicitum autem te habebat cogitatio cum offici tum etiam periculi mei. si manerem in Italia, verebare ne officio dessem; si proficiscerer ad bellum, periculum te meum commovebat. quo tempore vidisti profecto me quoque ita conturbatum ut non is explicarem quid esset optimum factu. pudori tamen malui famaeque cedere quam salutis meae rationem ducere.

7.3.2 cuius me mei facti paenituit non tam propter periculum meum quam propter vitia multa, quae ibi offendi quo veneram, primum neque magnas copias neque bellicosas; deinde extra ducem paucosque praeterea (de principibus loquor) reliqui primum in ipso bello rapaces, deinde in oratione ita crudeles ut ipsam victoriam horrorem; maximum autem aes alienum amplissimorum virorum. quid quaeris? nihil boni praeter causam. quae cum vidissem, desperans victoriam primum coepi suadere pacem cuius fueram semper auctor; deinde, cum ab ea sententia Pompeius valde abhorreret, suadere institui ut bellum duceret. hoc interdum probabat et in ea sententia videbatur fore et fuisset fortasse, nisi quadam ex pugna coepisset suis militibus confidere. ex eo tempore vir ille summus nullus imperator fuit. signa tirone et collecticio exercitu cum legionibus robustissimis contulit; victus turpissime amissis etiam castris solus fugit.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 7.3.1 Cic. Fam. 7.3.2 (English) >>Cic. Fam. 7.3.4

Powered by PhiloLogic